- DORICA Harmonia
- DORICA Harmoniamagnifica olim, sublimis, gravis, contenta, nihil habuit fusum, nihil solutum, nihil molle; sed plenum, vehemens, paucis modicisque flexibus bellicis conveniens numeris et motibus, Pannonum et Getarum Scitharumque --- talem audivimus in Dalmatia ac Transylvania et Mysia superiore. Exsultationem addidêrunt Aeoles, tumidamque fecêrunt atque audacem: quamquam veterem simplicitatem retinuêre, neque, fregêre, sicut Iones. Talis est Germanorum et bello apta, nec inepta conviviis, neque ab amoribus aliena --- utriusque affinis --- ὑποδώριος --- Iones autem suis moribus similem effecêre mollem fluxamque etc. I. C. Scali. Poet. l. 1. c. 19. ubi de Modis et Tibiis. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 119. et seqq. nec non infra ubi de Vett. Musica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.